Observations placeholder
Tabula Smaragdina - Latin translation
Identifier
016047
Type of Spiritual Experience
Background
Latin text of the Emerald Tablet, from De Alchimia, Chrysogonus Polydorus, Nuremberg 1541
A description of the experience
- Verum, sine mendacio, certum et verissimum:
- Quod est inferius est sicut quod est superius, et quod est superius est sicut quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius.
- Et sicut res omnes fuerunt ab uno, meditatione unius, sic omnes res natae ab hac una re, adaptatione.
- Pater eius est Sol. Mater eius est Luna, portavit illud Ventus in ventre suo, nutrix eius terra est.
- Pater omnis telesmi[12] totius mundi est hic.
- Virtus eius integra est si versa fuerit in terram.
- Separabis terram ab igne, subtile ab spisso, suaviter, magno cum ingenio.
- Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram, et recipit vim superiorum et inferiorum.
- Sic habebis Gloriam totius mundi.
- Ideo fugiet a te omnis obscuritas.
- Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis, quia vincet omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit.
- Sic mundus creatus est.
- Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus est hic. Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes philosophiae totius mundi.
- Completum est quod dixi de operatione Solis.